- BASSAREUS
- BASSAREUSBacchi cognomen, a vestium specie, quibus ministrae eius utebantur in sacris, quae Bassarides dicebantut. Alii vero Bassareum a Βάζειν vocant, quod clamare signisicat. Horat. l. 1. Carm. Od. 18. v. 11.------ Non ego te candide BassoreuInvitum quatiam. -------Ea autem vestis ad pedes fluebat. Stat. l. 1. Achill. v. 262.Si decet aurata Bacchum vestigia pallâVerrere. ------ ------Et a Bassareo Lydiae loco cognominata est, ubi conficiebatur. Hinc Bessaricus. Propert. l. 3. Eleg. 16. v. 29.Candida laxatis onerato colla corymbis,Cinget Bassaricas Lydia mitra comas.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.